Sunday, April 27, 2008

Dominica Quinta post Pascha (Semiduplex)


Share/Bookmark
Proprium Missae cum sermonibus S. Augustini & S. Thomae.


Introitus (mp3, partit.): VOCEM jucunditatis annuntiate, et audiatur, alleluja: annuntiate usque ad extremum terrae: liberavit Dominus populum suum, alleluja, alleluja. Ps. Jubilate Deo, omnis terra, psalmum dicite nomini ejus: date gloriam laudi ejus. V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Introit (Isaias 48, 20): DECLARE the voice of joy, and let it be heard, alleluia: declare it even unto the ends of the earth; the Lord hath delivered His people, alleluia, alleluia. Ps. 65, 1-2. Shout with joy to God all the earth: sing ye a psalm to His name, give glory to His praise. V. Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Ghost. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen.


Oratio: DEUS, A QUO bona cuncta procedunt, largire supplicibus tuis: ut cogitemus, te inspirante, quae recta sunt; et, te gubernante, eadem faciamus. Per Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

Collect: O GOD, from Whom all good things come, generously grant to us who beseech Thee that we may, by Thy inspiration, think those things which are right and, that we perform them under Thy guidance. Through Our Lord Jesus Christ, Thy Son, Who liveth and reigneth with Thee in the unity of the Holy Ghost, God, world without end. Amen.


Lectio Epistolae beati Jacobi Apostoli

CARISSIMI: Estote factores verbi, et non auditorest tantum: fallentes vosmetipsos Quia si quis auditor est verbi, et non factor: hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo: consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit. Si quis autem putat se religiosum esse, non refraenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio. Religio munda, et immaculata apud Deum et Patrem, haec est: Visitare pupillos, et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire, ab hoc saeculo.

Lesson from the Epistle of blessed James the Apostle (1, 22-27)

DEARLY beloved, Be ye doers of the word, and not hearers only, deceiving your own selves. For if a man be a hearer of the word, and not a doer, he shall be compared to a man beholding his own countenance in a glass. For he beheld himself, and went his way, and presently forgot what manner of man he was. But he that hath looked into the perfect law of liberty and hath continued therein, not becoming a forgetful hearer, but a doer of the work, this man shall be blessed in his deed. And if any man think himself to be religious, not bridling his tongue, but deceiving his own heart, this man's religion is vain. Religion clean and undefiled before God and the Father is this: to visit the fatherless and widows in their tribulation, and to keep one's self unspotted from this world.


Alleluia (mp3, partit.)

Alleluia, alleluia. V. Surrexit Christus, et illuxit nobis, quos redemit sanguine suo.


Alleluia (mp3, partit.)

Alleluia. V. Ioann. 16, 28 Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Alleluia.


+ Sequentia sancti Evangelii secundum Joannem.

IN ILLO tempore: Dixit Jesus discipulis suis: Amen, amen dico vobis: si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. Haec in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora, cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis. In illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis, quia ego rogabo Patrem de vobis: ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi. Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinqua mundum, et vado ad Patrem. Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. Nunc scimus, quia scis omnia, et non opus est tibi, ut quis te interroget: in hoc credimus, quia a Deo existi.


+ Continuation of the Holy Gospel according to Saint John (16, 23-30)

AT THAT time, Jesus saith to His disciples, Amen, amen I say to you, if you ask the Father anything in My name, He will give it you. Hitherto you have not asked anything in My name: ask and you shall receive, that your joy may be full. These things I have spoken to you in proverbs: the hour cometh when I will no more speak to you in proverbs, but will show you plainly of the Father. In that day, you shall ask in My name; and I say not to you that I will ask the Father for you, for the Father Himself loveth you, because you have loved Me, and have believed that I came out from God. I came forth from the Father, and am come into the world: again I leave the world, and go to the Father. His disciples say to Him, Behold, now Thou speakest plainly, and speakest no proverb. Now we know that Thou knowest all things, and Thou needest not that any man should ask Thee: by this we believe that Thou camest forth from God.


Sermo S. Thomae de Dominica Quarta post Oct. Paschae, ex Epistola.

Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio, Jacob. 1. In istis verbis monet beatus Jacobus ad refrenationem linguae. Sunt autem tria quae debent movere ad refrenandam linguam. (1) Primo, quia qui non refrenat linguam suam cadit in multa peccata. (2) Secundo, quia multa mala poenae incurrit. (3) Tertio, quia qui refrenat linguam suam, multa bona acquirit. (1) De primo Proverb. 3: in multiloquio peccatum non deerit. (2) De secundo Eccl. 20: qui multis utitur verbis, affligit animam suam. (3) De tertio Prov. 18: qui respondet priusquam audiat, stultum se esse demonstrat.

  • (1) Circa primum notandum, quod Scriptura ponit multas linguas, per quas significantur diversa peccata quae committuntur per linguam; et tales linguae sunt refrenandae. (a) Prima est lingua dolosa, quae est in duplicibus et proditoribus. Psal. 119: libera me a lingua dolosa. Jer. 9: sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est; in ore suo pacem cum amico suo loquitur, et in occulto ponit ei insidias. (b) Secunda est lingua magniloqua, quae est in superbis et arrogantibus. Psal. 2: disperdat dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. (c) Tertia est lingua serpentina et venenosa, quae est in invidis et detractoribus. Psal. 139: acuerunt linguas suas sicut serpentis, venenum aspidum sub labiis eorum. (d) Quarta est lingua mendax in perjurantibus, mentientibus, et falsis testibus. Prov. 16: sex sunt quae odit dominus: oculos sublimes, et linguam mendacem et cetera. (e) Quinta est lingua blanda, quae est in mentientibus. Prov. 6: ut custodias te a muliere mala, et a blanda lingua extraneae. (f) Sexta est lingua tertia, quae est in lenis et lenonibus. Eccl. 28: lingua tertia mulieres viratas ejecit, et privavit illas laboribus suis. Prima lingua in opere luxuriae est hominis diligentis mulierem; secunda mulieris dilectae; tertia est lingua nuntii vel nuntiae portantis verba dilecti ad dilectam, et dilectae ad dilectum. (g) Septima est lingua iniqua, quae est in adulatoribus. Prov. 14: malus obedit linguae iniquae. Lingua iniqua est quando facit malum adulatoribus provocantibus. (h) Octava est lingua gladiosa, quae est in iracundis et furiosis, qui conviciis et opprobriis occidunt multos. Psalm. 56: filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus. (i) Nona lingua fallax, quae est in malis mercatoribus et deceptoribus, qui fallunt simplicem, merces suas mendaciis praecommendando, vel falsis ponderibus, numeris et mensuris decipiendo. Prover. 26: lingua fallax non amat veritatem, idest Christum, et os lubricum operatur ruinas, scilicet corporis et animae. Prov. 21: qui congregat thesauros lingua mendacii, scilicet in operatione, vanus et excors, idest sine corde et discretione, et impingit ad laqueos mortis, scilicet velit nolit. (j) Decima est lingua blasphema, quae est in eis qui Deum et sanctos suos blasphemant. (k) Undecima est lingua acharis, idest sine gratia, quae est in histrionibus et derisoribus, et in eis qui verba otiosa libenter loquuntur. Eccl. 20: homo acharis quasi fabula vana.
  • Circa secundum notandum, quod multas poenas incurrit homo qui non refrenat linguam suam. (a) Primum est ruina. Prov. 12: propter labiorum peccata ruina proximat malo. Eccl. 10: labia stulti praecipitabunt eum. (b) Secundum est, quia nihil habere potest in vita ista prosperum. Psal. 139: vir linguosus non dirigetur in terra. (c) Tertium, labor. (d) Quartum, dolor. Psal. 9: sub lingua eorum labor et dolor. (e) Quintum, ipsius perversa destructio loquentis. (f) Sextum, ipsius de vita aeterna repulsio. Psal. 51: dilexisti omnia verba praecipitationis lingua dolosa: propterea Deus destruet te et cetera. (g) Septimum est ipsius malae linguae arefactio. Isa. 41: lingua eorum siti exaruit. (h) Octavum, ejus denique malae linguae in igne infernali cruciatio. Luc. 16: mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. (i) Nonum, ejusdem linguae commanducatio. Apoc. 16: commanducabunt linguas suas prae dolore. (j) Decimum est mors aeterna. Prov. 18: mors et vita in manu linguae, idest in operatione vel operibus linguae. Qui refrenat linguam suam habebit vitam aeternam; qui non, habebit mortem aeternam. (k) Undecimum, sentiet omne malum. Proverb. 17: qui vertit linguam suam, scilicet nigrum in candidum vertit ad libitum audientiae, incidet in malum, scilicet Gehennae. Prov. 13: qui custodit os suum, custodit animam suam; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala, scilicet aeterna.
  • (3) Circa tertium notandum, quod multa bona contingunt ex refrenatione linguae. (a) Primum est vitae perfectio. Jac. 3: si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir. (b) Secundum est mentis in Deum elevatio. Thren. 3: sedebit solitarius, et tacebit et cetera. (c) Tertium est vitae aeternae acquisitio. Psal. 33: quis est homo qui vult vitam, diligit dies videre bonos? Cohibe linguam tuam a malo et cetera.

Ad idem, ex Evangelio.

Arguet mundum de peccato, de justitia et de judicio. Joan. 17. In istis verbis tria ponuntur, de quibus sanctus spiritus arguet mundanos. (1) Primo arguet de peccato, quod non debent facere; (2) secundo de justitia, quam debent facere; (3) tertio de judicio, quod debent expavescere.

  • (1) Primum ibi, de peccato; secundum ibi, de justitia; tertium ibi, de judicio. Circa primum notandum, quod peccatum fugiendum est propter multa: sed maxime propter tria magna mala quae facit homini. (a) Primo, quia ponit hic peccatores in multa miseria. Proverb. 14: miseros facit populos peccatum. (b) Secundo, quia privat hominem aeterna gloria. Isai. tollatur impius, ne videat gloriam Dei. (c) Tertio, quia ducit hominem ad aeterna supplicia. Matth. 25: ibunt hi in supplicium aeternum.
  • (2) Circa secundum notandum, quod justitia est facienda maxime propter tria. (a) Primo, quia ponit hic hominem in multa laetitia. Psal. 18: justitiae domini rectae, laetificantes corda. (b) Secundo, quia liberat hominem a morte perpetua. Prov. 2. Justitia, scilicet opera justitiae, liberabit a morte, scilicet aeterna. Prov. 25: qui sequitur justitiam, et misericordiam, inveniet vitam. (c) Tertio, quia ducit hominem ad aeterna gaudia. Matth. 25: justi autem ibunt in vitam aeternam.
  • (3) Circa tertium notandum, quod futurum judicium maxime est timendum propter tria. (a) Primo, propter judicis aequitatem. Psal. 7: Deus judex justus fortis et patiens. (b) Secundo propter judicis severitatem. Judith 6: in die judicii visitabit illos, et dabit ignes et vermes in carnes eorum. (c) Tertio propter sententiae irrevocabilitatem. Matth. 25: discedite a me maledicti in ignem aeternum. Aeternum dicitur quod finem non habet: a quo igne liberet nos Deus. Amen.

Homilía S. Augustíni Ep. Super Evangelium (ex II Nocturno)
A Homily of St. Augustine on the Gospel (from the II Nocturn)

Ex Tract. 102 in Joánnem: Dómini verba nunc ista tractanda sunt : Amen, amen, dico vobis : Si quid petieritis Patrem in nómine meo, dabit vobis. Jam dictum est in superióribus hujus Dominici sermónis partibus, propter eos, qui nonnulla petunt a Patre in Christi nómine, nec accípiunt : non peti in nómine Salvatoris, quidquid petitur contra ratiónem salútis. Non enim sonum litterárum ac syllabárum, sed quod sonus ipse significat, et quod eo sono recte ac veraciter intellígitur, hoc accipiéndus est dicere, cum dicit : In nómine meo.

We have now to consider these words of the Lord : Whatsoever ye shall ask the Father in my Name, he will give it you. It hath already been said in the previous part of this Sunday's discourse (for the benefit of those who ask the Father in Christ's Name and receive not), that whatsoever is asked, which tendeth not to salvation, is not asked in the Name of the Saviour. By the words : In my Name : we must not understand the vocalization of letter and syllables, but the meaning of what is said, the honest and true meaning of the words : In my Name.

Unde qui hoc sentit de Christo, quod non est de unico Dei Fílio sentiéndum, non petit in ejus nómine, etiamsi non táceat litteris ac syllábis Christum : quóniam in ejus nómine petit, quem cogitat cum petit. Qui vero quod est de illo sentiéndum sentit, ipse in ejus nómine petit : et áccipit quod petit, si non contra suam salútem sempitérnam petit. Accipit autem quando debet accípere. Quædam enim non negántur : sed ut congruo dentur témpore differúntur. Ita sane intelligéndum est quod ait : Dabit vobis : ut ea benefícia significáta sciántur his verbis, quæ ad eos, qui petunt, proprie pertinent. Exaudiúntur quippe omnes Sancti pro seipsis, non autem pro ómnibus exaudiúntur vel amicis, vel inimícis suis, vel quibúslibet aliis : quia non utcúmque dictum est, Dabit ; sed, Dabit vobis.

Hence, whosoever thinketh that Christ is not the only-begotten Son of God, such an one doth not ask anything in Christ's Name, even though he do actually utter letters and syllables to that effect, because by these sounds he meaneth not the real Christ, but a fancied being who hath no existence except in the speaker's imagination. But on the other hand, whosoever thinketh of Christ as he ought to think, the same asketh in Christ's Name, and receiveth, provided only it be nothing against his own everlasting salvation ; but if it be good for him to receive, he receiveth. Some things are not given at once, but kept over till a more fitting season. Such is the true interpretation of the words : He will give it you : namely, that to them that ask, all such things will be given as are good for them. All the saints also are heard when they ask for themselves, but not necessarily when they ask for their friends or their enemies, or others, even as it is written, not simply : He will give it : but rather : He will give it to you.

Usque modo, inquit, non petístis quidquam in nómine meo. Pétite, et accipiétis, ut gáudium vestrum sit plenum. Hoc quod dicit, gáudium plenum, profecto non carnale, sed spiritale gáudium est : et quando tantum erit, ut áliquid ei jam non sit addéndum, proculdubio tunc erit plenum. Quidquid ergo pétitur, quod pertineat ad hoc gáudium consequéndum, hoc est in nómine Christi peténdum, si divinam intelligimus grátiam, si vere beátam póscimus vitam. Quidquid autem áliud pétitur, nihil pétitur : non quia nulla omnino res est, sed quia in tantæ rei comparatióne quidquid áliud concupíscitur, nihil est.

Hitherto, saith the Lord, have ye asked nothing in my Name ; ask, and ye shall receive, that your joy may be full. This their joy, whereof he saith that it shall be full, is to be understood not of fleshly but of spiritual joy ; and when that joy is so great that it can be increased no more, then shall it without doubt be full. Therefore, whatsoever is asked which concerneth the fulfilling of this joy (that is, if we thereby aspire to receive God's grace, and so do ask for that life which is the really blessed one), that same is a thing which it is meet to ask in Christ's Name. If we ask anything else than this, we ask nothing (even though we think within ourselves that we are asking for something), because all things are nothing in comparison with this.

Offertorium (mp3, partit.)

Benedicite, gentes, Dominum Deum nostrum, et obaudite vocem laudis eius: qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit commoveri pedes meos: benedictus Dominus, qui non amovit deprecationem meam, et misericordiam suam a me, alleluia.

Secreta

Suscipe, Domine, fidelium preces cum oblationibus hostiarum: ut per haec piae devotionis officia ad caelestem gloriam transeamus. Per Dominum nostrum.

(Praefatio paschalis, in qua dicitur: in hoc potissimum gloriosius praedicare.)

Communio (mp3, partit.)

Cantate Domino, alleluia: cantate Domino, et benedicite nomen eius: bene nuntiate de die in diem salutare eius, alleluia, alleluia.

Postcommunionem

Tribue nobis, Domine, caelestis mensae virtute satiatis: et desiderare quae recta sunt, et desiderata percipere. Per Dominum.


(Cfr., Breviarium Romanum & cantus proprii.)

No comments: