Monday, April 14, 2008

Dominica Tertia post Pascha (Semiduplex)


Share/Bookmark

Proprium Missae cum sermonibus S. Thomae Aquinatis

Introitus (part./mp3):

Jubilate Deo omnis terra, alleluia: Psalmum dicite nomini ejus, alleluia: date gloriam laudi ejus, alleluia, alleluia, alleluia. Ps. Dicite Deo, quan terribilia sunt opera tua, Domine! In multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui. V. Gloria.

Oratio:

Deus, qui errantibus, ut in viam possint redire iustitiae, veritatis tuae lumen ostendis: da cunctis, qui Christiana professione censentur, et ilia respiiere, quae huic inimica sunt nomini; et ea, quae sunt apta, sectari. Per Dominum nostrum.


Lectio Epistolae B. Petri Apost. (1 Pet. 2:11-19):

Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam, conversationem vestram inter gentes habentes bonam : ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis. Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum : sive regi quasi præcellenti : sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum : quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam : quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei. Omnes honorate : fraternitatem diligite : Deum timete : regem honorificate. Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. Hæc est enim gratia, in Christo Jesu Domino nostro.


Alleluia (
part./mp3):

Alleluia, alleluia. V. Ps. no, 9 Redemptionem misit Dominus populo suo.

Alleluia (part./mp3):

Alleluia. V. Luc. 24, 46 Oportebat pati Christum, et resurgere a mortuis: et ita intrare in gloriam suam. Alleluia.


+Sequentia S. Evangelii Secundum Joannem (Joan. XVI, 16-22):

In illo tempore: Dixit Jesus ad discipulis suis: Modicum, et iam non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me: quia vado ad Patrem. Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: Quid est hoc, quod dicit nobis: Modicum et non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem? Dicebant ergo: Quid est hoc, quod dicit: Modicum? nescimus quid loquitur. Cognovit autem Iesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quaeritis inter vos quia dixi: Modicum, et non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me. Amen, amen dico vobis: quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit: vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius: cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum. Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: et gaudium vestrum nemo tollit a vobis.


Sermo S. Thomae de Dominica Secunda post Oct. Paschae, ex Epistola:

Obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam etc., 1 Petr. 2. Quatuor notantur in verbis istis. Primo (1) indicitur carnalium vitiorum abstinentia, ibi: abstinete vos a carnalibus desideriis; secundo (2) ostenditur abstinentiae necessitas, ibi: quae militant adversus animam; tertio (3) praecipitur conversationis honestas, ibi: conversationem inter gentes habentes bonam; quarto (3) subjungitur bonae conversationis utilitas, ibi: ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent dominum in die visitationis.

  • (1) Circa primum notandum, quod tria sunt genera desideriorum, a quibus Scriptura praecipit abstinere. Primo (a) a desideriis saecularibus; secundo (b) a desideriis nocivis et inutilibus; tertio (c) a desideriis carnalibus. (a) Desideria saecularia sunt cum desiderantur honores saeculares. Tit. 2: apparuit gratia salvatoris nostri omnibus hominibus erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et juste et pie vivamus in hoc saeculo. (b) Desideria nociva sunt cum desiderantur divitiae temporales. 1 Tim. 6: qui volunt divites fieri, incidunt in tentionem et in laqueum Diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem et cetera. (c) Desideria carnalia sunt cum desiderantur delectationes carnales. Rom. 16: carnis curam ne feceris in desideriis.
  • (2) Circa secundum notandum, quod carnalia desideria tripliciter militant adversus animam; et ideo habemus necesse abstinere ab eis. (a) Primo militant adversus eam continue impugnando. Job 6: militia est vita hominis super terram. Tota vita hominis est quasi pugna quaedam. (b) Secundo mortaliter per culpam vulnerando. Prov. 21: desideria occidunt pigrum: noluerunt manus ejus quicquam operari. (c) Tertio aeternam perditionem et interitum infligendo. 1 Tim. 6: desideria multa inutilia, quae mergunt homines in interitum: desideria enim carnalia occidunt per culpam hic, et in futuro occidunt per mortem aeternam.
  • (3) Circa tertium notandum, quod bona conversatio consistit in tribus. (a) Primo in mentis puritate. 2 Cor. 1: gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate cordis, et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in hoc mundo. (b) Secundo in morum honestate, sive sanctitate. 2 Petr. 3: cum igitur omnia solvenda sint, quales nos oportet esse in sanctis conversationibus et pietatibus, expectantes, et properantes in adventum diei domini. (c) Tertio in caelestium gaudiorum continua aviditate. Philip. 3: nostra conversatio in caelis est.
  • (4) Circa quartum notandum, quod tripliciter ponit utilitatem de bona conversatione. (a) Prima est detractorum confutatio vel cohibitio, ibi, in eo quod detractant de vobis. 1 Petri 2: haec est voluntas Dei, ut benefacientes, obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam. (b) Secundo honorificatio, ibi, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis. Matth. 5: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum, qui in caelis est. (c) Tertio magna bene conversantium remuneratio, ibi, in die visitationis. Glossa ibi: in die visitationis, idest in tempore retributionis. Quanta sit gloria donanda nobis, solus Deus cognoscit: ad quam nos perducat dominus Jesus. Amen.


S. Thomas, ex Evangelio:

Mundus gaudebit, vos autem contristabimini; sed tristitia vestra vertetur in gaudium: Joan. 16. Tria notantur in istis verbis. (1) Primo mundanorum stultitia, ibi, Mundus gaudebit. Eccle. 2: Risum reputavi errorem, et dixi gaudio: Quid frustra deciperis? (2) Secundo sanctorum sapientia, ibi, Vos autem contristabimini. Eccle. 7: Cor sapientis ubi tristitia, cor stultorum ubi laetitia. (3) Tertio futura sanctorum laetitia, ibi, Trititia vestra vertetur in gaudium. Luc. 6: Beati qui lugetis, quoniam gaudebitis etc.

  • (1) Circa primum notandum, quod tria ostendunt laetitiam mundanorum esse stultam. (a) Primo tempus; quia modo non est tempus gaudendi, sed flendi. Eccle. 1: Tempus flendi, et tempus ridendi. Praemittit tempus flendi, subjungit tempus ridendi, ut ostenderet quod tempus flendi est praesens, et futurum erit ridendi; unde quidam: Nunc est tempus flendi, nunc tempus peccata lugendi. (b) Secundo locus; quia mundus iste locus est tristitiae, et non laetitiae. Psalm. 83: ascensiones in corde suo disposuit, in valle lacrymarum, in loco quem posuit. Judic. 2: Angelus domini ascendit de Galgala ad locum flentium. (c) Tertio causa, quia gaudent de malis. Proverb. 2: laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis. Satis ergo patet quod stultum est gaudium mundanorum, cum gaudeant in tempore tristitiae, in loco miseriae, in perpetratione malitiae. Augustinus: quid est saeculi gaudium? Breviter dicam: impudicitia, nequitia, inspectabiliter nugari, turpitudinem facere, ebriositate ingurgitari.
  • (2) Circa secundum notandum, quod est sapientiae tristari, propter tria. (a) Primo, quia per tristitiam corripitur hominis malitia. Eccli. 7: per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis. (b) Secundo, quia per momentaneam tristitiam evadit homo aeterna supplicia. Gregorius: sancti praesentem vitam lucrum putant, quia per hanc aeternam evadere non ignorant. Nahum 1: afflixi te, et non affligam te amplius. (c) Tertio, quia per modicam tristitiam acquirunt aeterna gaudia. 2 Corinth. 4: id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae non videntur, aeterna.
  • (3) Circa tertium notandum, quod futura sanctorum laetitia dicitur esse in tribus. (a) Primo in divinae praesentiae consolatione, ibi, iterum autem videbo vos. Augustinus in Lib. de civitate Dei: primum erit ipse Deus, qui erit omnia in omnibus, qui erit nobis salus, honor et gloria, pax et gaudium et omnia bona. Gen. 14: ego merces tua magna nimis. (b) Secundo in summa cordis exultatione, ibi, et gaudebit cor vestrum. Isa. 35: gaudium et laetitiam obtinebunt. (c) Tertio in aeternitatis assecutione, ibi, gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Isa. 15: venient in Sion cum laude; et laetitia sempiterna super capita eorum. Ad quam laetitiam perducat nos Christus. Amen.



Ant. ad Offertorium (partit./mp3):

Ps. 145, 2 Lauda, anima mea, Dominum: laudabo Dominum in vita mea: psallam Deo meo, quamdiu ero, alleluia.


Secreta:

His nobis, Domine, mysteriis conferatur, quo, terrena desideria mitigantes, discamus amare caelestia. Per Dominum.


(Praefatio paschalis, in qua dicitur: in hoc potissimum gloriosius praedicare.)


Ant. ad Communionem (partit.
):

Modicum, et non videbitis me, alleluia: iterum modicum, et videbitis me, quia vado ad Patrem, alleluia, alleluia.


Postcommunio:

Sacramenta quae sumpsimus, quaesumus, Domine: et spiritualibus nos instaurent alimentis, et corporalibus tueantur auxiliis. Per Dominum.


(Cfr. Cantus Proprii & Breviarium)

No comments: