Monday, September 15, 2008

Immolatio sui ipsius in Deum


Share/Bookmark

Noverim me, noverim Te,
Nec aliquid cupiam nisi Te.
Oderim me et amem Te.
Omnia agam propter Te.

Humiliem me, exaltem Te.
Nihil cogitem nisi Te.
Mortificem me et vivam in Te.
Quaecumque eveniant accipiam a Te.

Persequar me, sequar Te,
Semperque optem sequi Te.
Fugiam me, confugiam ad Te,
Ut merear defendi a Te.

Timeam mihi, timeam Te,
Et sim inter electos a Te.
Diffidam mihi, fidam in Te.
Oboedire velim propter Te.

Ad nihil afficiar nisi ad Te,
Et pauper sim propter Te.
Aspice me, ut diligam Te.
Voca me, ut videam Te,
Et in aeternum fruar Te.

Amen.

(S. Augustinus Hipponensis)
Post a Comment