Wednesday, January 25, 2006

De usu linguae latinae in theologia


Share/Bookmark
Quid reris de usu linguae latinae in theologia?

Salve, ex urbe Milvaukiensi! Cum PP. Joanne XXIII in Constitutione Apostolica sua, nomine Veterum Sapientia, consentio. Maxima ambitio mea est linguam latinam in scholis theologicis, praesertim in seminariis, restituere. Cujus ratio est, quia reor theologiam catholicam authenticam in tractatibus traditionalibus et manualibus latinis clarior inveniri quam alibi. Discipulos igitur in seminario lingua latina docere cupio, ut veram doctrinam cum profunditate et ordine cognoscant. Hic est, ut puto, mudus optimus ad theologiam catholicam docendam.

Licet eos linguam latinam ignorantes sic docere nequeo, tamen maior quaestio est utrum lingua docere valeam, quia etiam ego instructionem exercitationemque in artibus linguam latinam scribendi et loquendi indigeo. Consilium ut Patris Reginaldi cursum Romae ingrediar valde prudens est. Vir famosus est et eruditus; peritia ejus nota est omnibus. Incipiens ab AD MMVII in pontificia universitate romana Sacrae Theologiae Doctoratum (STD) prosequi recenter constitui; cursus ergo Patris Reginaldi in aestatibus frequentare potero.

Sed interim fere neminem cognosco qui possit errata mea corrigere. (Corrige, ergo, quaeso te, multa errata mea.) Te adiuvante, certamen disciplinam acquirendi multo facilius mihi erit. Gratias tibi ago pro opportunitate latine tibi scribendi. Laetus dies Annuntiationis Beatae Mariae Virginis!

No comments: