Friday, April 28, 2006

Ubi Catechismum latine conscriptum inveniam?


Share/Bookmark Quis vestrum scit, ubi Catechismum Ecclesiae Catholicae latine conscriptum inveniam?

-Novum Catechismum, non tantum propter expressiones novas sed etiam propter doctrinas temerarias, caveo. Catechismus vero Romanus optimus est. Licet eius textus latinus absit a rete, textus linguis vernaculis, una cum aliis optimis catechismis, in rete adsunt: v.g.,

1) Catechismus Romanus: a) anglice, b) hispanice, c) italice, d) gallice.
2) Catechismus S. Pii X: a) anglice, b) hispanice, c) italice, d) gallice.
3) Catechismi Baltimorenses: anglice.
4) Catechismi Hispaniae: hispanice.

Spero haec tibi utilia esse. Ut valeas in Christo resurgente!

Feria sexta post Dominicam in albis, anno Domini bis millesimo sexto scribebam.
Post a Comment