Saturday, April 05, 2008

Dominica 2a post Pascha (Semiduplex)


Share/Bookmark
Proprium Missae cum sermone S. Thomae

Introitus (part./mp3):
Misericordia Domini plena est terra, alleluia: verbo Domini caeli firmati sunt, alleluia, alleluia. Ps. Exultate iusti in Domino: rectos decet collaudatio. V. Gloria.

Oratio:

Deus, qui in Filii tui humilitate iacentem mundum erexisti: fidelibus tuis perpetuam concede laetitiam; ut, quos perpetuae mortis eripuisti casibus, gaudiis facias perfrui sempiternis. Per eundein Dominum.

Lectio Epistolae beati Petri Apostoli (1 Petri 2, 21-25)

Carissimi: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius. Qui peccatum non fecit, nee inventus est dolus in ore eius: qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem iudicanti se iniiiste: qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum: ut peccatis mortui, iustitise vivamus: cuius livore sanati estis. Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.

Alleluia
(
part./mp3):
Alleluia, alleluia. V. Luc. 24, 35 Cognoverunt discipuli Dominum Iesum in fractione panis.

Alleluia (
part./mp3):
Alleluia. V. Io. 10, 14 Ego sum pastor bonus: et cognosco oves meas, et cognoscunt me meae. Alleluia.


+Sequentia S. Evangelii Secundum Joanem
(X:11-16)

In illo tempore: Dixit Iesus phariseis: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Mercenarius autem, et qui non est pastor, cuius non sunt oves proprise, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves: mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meae. Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis. Et alias oves habeo, quse non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile, et unus pastor.


Sermo S. Thomae de Dominica post Oct. Paschae, ex Evangelio.
Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis. Joan. 10. In istis verbis tria notantur:
1) Primo magna Domini nostri Jesu Christi bonitas, ibi, Bonus pastor;
2) secundo magna ipsius caritas, ibi, Animam suam dat;
3) tertio electorum ipsius sanctitas vel bonitas, ibi, Pro ovibus suis.
  1. Circa primum sciendum, quod Christus dicitur bonus pastor propter tria. Tria enim sunt officia boni pastoris. (A) Primum est oves defendere; secundum est in bonis pascuis tenere, et pascere; tertium est errantes requierere. Sic Dominus noster Jesus Christus primo oves suas defendit a leonibus, idest daemonibus; a lupis idest tyrannis; ab ursis, idest haereticis. Ezech. 24: Pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meae in devorationem omnium bestiarum; et post: Liberabo gregem meum. Joan. 10: Non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quiquam de manu mea. (B) Secundo oves suas in prato Scripturae, gratiae et gloriae pascit. Ezech. 34: In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israel erunt pascuae earum. (C) [Tertio] errantes solicite requirit. Luc. 15: Quis ex vobis homo qui habet centum oves, et si perdiderit in deserto, et vadit ad illam que perierat, donec inveniat eam? Ezech. 34: Et ecce ego ipse requiram oves meas etc.
  2. Circa secundum notandum, quod tria nobis dedit Christus, in quibus apparuit magna ejus caritas. (A) Primo corpus in cibum. Matth. 26: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum. (B) Secundo sanguinem in potum. Matth. 26: Accipite et bibite ex hoc omnes: hic est enim sanguis meus. (C) Tertio animam in pretium. 1 Joan. 5: In hoc cognovimus caritatem Dei, quia animam suam pro nobis posuit. Jo. 10: Animam meam pono pro ovibus meis.
  3. Circa tertium notandum, quod tres sunt actus bonitatis. (A) Primus est nulli nocere. 2 Cor. 7: Nemini dantes ullam offensionem. (B) Secundus est injurias patienter ferre. Rom. 11: Nulli malum pro malo reddentes etc. (C) Tertium est sua et se omnibus libenter tribuere. Dionysius: Bonum est sui ipsius diffusivum. 1 Joan. 3: Et nos debemus pro fratribus animas ponere. Propter haec tria dicuntur Sancti oves. (A) Primo, quia oves nemini injuriam faciunt; (C) secundo, quia mansuete mala sufferunt; (C) tertio, quia se et sua ad usum hominum tribuunt.

Qui sic sunt oves Christi, pervenient sine dubio ad ovile Christi, quod est caeleste regnum. Matth. 25: Statuet oves quidem a dextris etc.: et post: Venite benedicti Patris mei, percipite regum: ad quod nos perducat. Amen.


Ant. ad Offertorium (part./mp3):

Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo: et in nomine tuo levabo manus meas, alleluia.

Secreta:

Benedictionem nobis, Domine, conferat salutarem sacra semper oblatio: ut, quod agit mysterio, virtute perficiat. Per Dominum.

(Praefatio paschalis, in qua dicitur: in hoc potissimum gloriosius praedicare.)

Communio (part./mp3):

Ego sum pastor bonus, alleluia: et cognosco oves meas, et cognoscunt me meae, alleluia, alleluia.

Postcommunio:

Praesta nobis, quaesumus, omnipotens Deus: ut, vivificationis tuae gratiam consequentes, in tuo semper munere gloriemur. Per Dominum.

2 comments:

Anonymous said...

Quam bonum sit audire in ecclesiis talem sermonem.

Anonymous said...

The "My World Visitor Map" at the bottom of your page, indicates that I was from Gabon Africa, when in fact I am from MA.

Dear Prof, thanks for the excellent link to books of note, on the web.

Br. Alexis Bugnolo