Sunday, May 07, 2006

De Erroribus Novi Catechismi--Prima pars.


Share/Bookmark De spe viae salutis pro infantibus mortuis sine Baptismo

1) Doctrina quae videtur temeraria: In Novo Catechismo §1261 legitur: “Relate ad infantes mortuos sine Baptismo, Ecclesia non potest nisi eos misericordiae Dei concredere, sicut ipsa in ritu pro eis facit exsequiarum. Re vera, magna misericordia Dei, « qui omnes homines vult salvos fieri » (1 Tim 2,4), et Iesu teneritas erga infantes, propter quam dixit: « Sinite parvulos venire ad me. Ne prohibueritis eos » (Mc 10,14), nobis permittunt sperare, viam haberi salutis pro infantibus mortuis sine Baptismo.”

2) Thesis: Hoc verum esse non potest, quia:

-Necessitatem baptismi (etiam puerorum) ad salutem est doctrina de fide et catholica definita. (Vide notas theologicas.)

-Item, Ecclesia docet, etiam ut doctrina de fide divina et catholica definita, animas eorum qui cum peccato originali decedunt, mox in infernum descendere.

-Item, doctrina limbi puerorum saltem tenenda et communis est. (Sunt autem quaedam theologi qui hanc doctrinam “theologice certam” vel etiam “catholicam” esse ponunt.)

3) Quod constat ex locis theologicis:

-Ex Sacra Scriptura: “Nisi qui renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.” (Jo. 3:5)

-Ex Sacra Traditione, scilicet:

a) Ex consensu patrum:

Tertulianus ait: “Praescribitur nemini sine baptismo competere salutem, ex illa maxima pronuntiatione Domini: Nisi natus ex aqua quis sit, non habet vitam.”

Origenes: “Quaecumque anim ain carne nascitur, iniquitatis et peccati sorde polluitur... Addi his etiam illud potest, ut requiratur quid causae sit, cum baptisma Ecclesiae pro remissione peccatorum detur, secundum Ecclesiae observantiam etiam parvulis baptismum dari; cum utique si nihil esset in parvulis quod ad remissionem deberet et indulgentiam pertinere, gratia baptismi superflua videretur.”

S. Ambrosius: “Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. Utique nullum excipit, non infantem, non aliqua praeventum necessitate. Habeant tamen illam opertam poenarum immunitatem, nescio an habeant regni honorem.”

S. Augustinus: “Quisquis dixerit quod in Christo vivificabuntur etiam parvuli, qui sine sacramenti eius participatione de vita exeunt, hic profecto contra Apostoli praedicationem venit, et totam condemnat Ecclesiam, ubi propterea cum baptizandis parvulis festinatur et curritur, quia sine dubio creditur aliter eos in Christo vivificari omnino non posse.”

Item: “Noli credere, nec dicere, nec docere infantes antequam baptizantur morte praeventos pervenire posse ad originalium indulgentiam peccatorum, si vis esse catholicus.”

Et ceteri inter patres consentiunt.

b) Ex consensu theologorum:

S. Thomas docet: “Dico ergo, quod omnis homo usum liberi arbitrii habens proportionatus est ad vitam aeternam consequendam, quia potest se ad gratiam praeparare, per quam vitam aeternam merebitur; et ideo si ab hoc deficiant, maximus erit dolor eis, quia amittunt illud quod suum esse possibile fuit. Pueri autem nunquam fuerunt proportionati ad hoc quod vitam aeternam haberent; quia nec eis debebatur ex principiis naturae, cum omnem facultatem naturae excedat, nec actus proprios habere potuerunt quibus tantum bonum consequerentur; et ideo nihil omnino dolebunt de carentia visionis divinae; immo magis gaudebunt de hoc quod participabunt multum de divina bonitate, et perfectionibus naturalibus. Nec potest dici, quod fuerunt proportionati ad vitam aeternam consequendam, quamvis non per actionem suam, tamen per actionem aliorum circa eos: quia potuerunt ab aliis baptizari, sicut et multi pueri ejusdem conditionis baptizati, vitam aeternam consecuti sunt: hoc enim est superexcedentis gratiae ut aliquis sine actu proprio praemietur; unde defectus talis gratiae non magis tristitiam causat in pueris decedentibus non baptizatis quam in sapientibus hoc quod eis multae gratiae non fiunt quae aliis similibus factae sunt.” (II Sent. 33.2.2c)

Idem: “Animae puerorum naturali quidem cognitione non carent, qualis debetur animae separatae secundum suam naturam, sed carent supernaturali cognitione, quae hic in nobis per fidem plantatur, eo quod nec hic fidem habuerunt in actu, nec sacramentum fidei susceperunt. Pertinet autem ad naturalem cognitionem quod anima sciat se propter beatitudinem creatam, et quod beatitudo consistit in adeptione perfecti boni; sed quod illud bonum perfectum, ad quod homo factus est, sit illa gloria quam sancti possident, est supra cognitionem naturalem. Unde apostolus dicit, I ad Cor. II, 9, quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus diligentibus se: et postea subdit: nobis autem revelavit Deus per spiritum suum: quae quidem revelatio ad fidem pertinet. Et ideo se privari tali bono, animae puerorum non cognoscunt, et propter hoc non dolent; sed hoc quod per naturam habent, absque dolore possident.” (De Malo 5.3c.)

Idem: “Sacramentum Baptismi dupliciter potest alicui deesse. Uno modo, et re et voto, quod contingit in illis qui nec baptizantur nec baptizari volunt. Quod manifeste ad contemptum sacramenti pertinet, quantum ad illos qui habent usum liberi arbitrii. Et ideo hi quibus hoc modo deest Baptismus, salutem consequi non possunt, quia nec sacramentaliter nec mentaliter Christo incorporantur, per quem solum est salus.” (ST III.68.2c)

Idem: “[Utrum] Baptismus sit differendus: Respondeo dicendum quod circa hoc distinguendum est utrum sint baptizandi pueri vel adulti. Si enim pueri sint baptizandi, non est differendum Baptisma. Primo quidem, quia non expectatur in eis maior instructio, aut etiam plenior conversio. Secundo, propter periculum mortis, quia non potest alio remedio subveniri nisi per sacramentum Baptismi.” (ST III.68.2c)

Idem sentiunt S. Albertus, S. Bonaventura, Scotus, et fere omnes scholastici in eorum commentaria super II Sententiarum, distinctio 33, quaestio 2, articulus 3. Sic et fere omnes theologi ante Concilium Vaticanum Secundum. (Sed eorum textus non modo habeo.)

c) Ex doctrina Magisterii extraordinarii:

PP. Gregorius X, in Secundo Concilio Lugdunense, declaravit: “Illorum autem animas, qui in mortali peccato vel cum solo originali decedunt, mox in infernum descendere, poenis tamen disparibus puniendas.” (Denzinger 464 [858].) Hanc doctrinam, ipsissimis verbis, PP. Eugenius IV, in Concilio Oecumenico Florentino infallibiliter definivit et ratificavit. (Denzinger 693 [1306].)

Concilium Tridentinum sic infallibiliter docuit: “Si quis dixerit, baptismum liberum esse, hoc est, non necessarium ad salutem: anathema, sit” (Denzinger 861 [1618]).

d) Ex doctrina Magisterii ordinarii:

PP. Siricius declarat: “Infantibus qui necdum loqui poterunt per aetatem vel his, quibus in qualibet necessitate opus fuerit sacri unda baptismatis, omni volumus celeritate succurri, ne ad nostram perniciem tendat animarum, si negato desiderantibus fonte salutari exiens unusquisque de saeculo et regnum perdat et vitam.” (Denzinger [184].)

PP. Innocens I dicit: “Parvulos aeternae vitae praemiis etiam sine baptismatis gratia posse donari, perfatuum est. Nisi enim manducaverint carnem Filii hominis et biberint sanguinem eius, non habebunt vitam in semet ipsis [cf. Io. 6:53] Qui autem hanc eis sine regeneratione defendunt, videntur mihi ipsum baptismum velle cassare, cum praedicant nos habere, quod in eos creditur non nisi baptismate conferendum. Si ergo nihil volunt officere, non renasci fateantur necesse est nec regenerationis sacra fluenta prodesse.” (Denzinger [219].)

PP. Innocens III item distinguit inter poena sensus (eorum qui cum peccata actualia in infernum descendunt) et poena damni (omnium qui in inferno sunt, etiam parvulorum qui solo cum peccato originale mortuis sunt): “Dicimus distinguendum, quod peccatum est duplex: originale scilicet et actuale: originale, quod absque consensu contrahitur, et actuale, quod committitur cum consensu. Originale igitur, quod sine consensu contrahitur, sine consensu per vim remittitur sacramenti; actuale vero, quod cum consensu contrahitur, sine consensu minime relaxatur.... Poena originalis peccati est carentia visionis Dei, actualis vero poena peccati est gehennae perpetuae cruciatus...” (Denzinger 410 [780].)

PP. Pius VI etiam condemnavit ut temeraria doctrinam eorum qui “limbum puerorum” reiciunt: “Doctrina, quae velut fabulam Pelagianam explodit locum illum inferorum (quem limbi puerorum nomine fideles passim designant), in quo animae decedentium cum sola originali culpa poena damni citra poenam ignis puniantur; perinde ac si hoc ipso, quod, qui poenam ignis removent, inducerent locum illum et statum medium expertem culpae et poenae inter regnum Dei et damnationem aeternam, qualem fabulantur Pelagiani: falsa, temeraria, in scholas catholicas iniuriosa.” (Denzinger 1526 [2626].)

e) Ex consensu fidelium, ut cognoscitur per catechismos tam universales quam particulares:

Catechismus Romanus etiam docet: “[Quaestio XXV: Baptismus ad salutem omnibus necessarius.] Sed quum caeterarum rerum cognitio, quae hactenus expositae sunt, fidelibus utilissima habenda sit: tum vero nihil magis necessarium videri potest, quam ut doceantur, omnibus hominibus Baptismi legem a Domino praescriptam esse, ita ut, nisi per Baptismi gratiam Deo renascantur, in sempiternam miseriam et interitum a parentibus, sive illi fideles, sive infideles sint, procreentur. Igitur saepius a Pastoribus explicandum erit, quod apud Evangelistam legitur (Jo. 3:5): “Nisi qui renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.” [Quaestio XXVI: Infantes Omnino sunt baptizandi.] Quam legem baptismi non solum de iis, qui adulta aetate sunt, sed etiam de pueris infantibus intelligendum esse, idque ab Apostolica traditione Ecclesiam accepise, communis Patrum sententia et auctoritas confirmat....”

Idem: “[Quaestio XXVIII: Infantium Baptismus non differendus] Hortandi autem sunt magnopere fideles, ut liberos suos, quamprimum id sine periculo facere liceat, ad ecclesiam deferendos, et solemnibus caeremoniis baptizandos curent. Nam quum pueris infantibus nulla alia salutis comparandae ratio, nisi eis Baptismus praebeatur, relicta sit: facile intelligitur, quam gravi culpa illi sese obstringant, qui eos Sacramenti gratia diutius, quam necessitas postulet, carere patiuntur; quum praesertim propter aetatis imbecilitatem infinita pene vitae pericula illis impendeant.”

Catechismus Baltimorensis (n. 3): Q. 631. Estne baptismus necessarius ad salutem? R. Baptismus est necessarius ad salutem, quia sine ipso in regnum caelorum intrare non possumus. Q. 632. Quo vadunt ei qui, sicut infantes, nondum peccatum actualem commissi sunt et qui, sine culpa, absque baptismo mortui sunt? R. Ei qui, sicut infantes, nondum peccatum actualem commissi sunt et qui, sine culpa, absque baptismo mortui sunt, in caelum intrare non possunt; sed est sententia communis eos ire ad locum similis Limbo, ubi erunt absque dolore, etiamsi exclusi a beatitudo caelestis.... Q. 642. Estne iniuriosus baptismum infantis protrahere? R. Iniuriosus est baptismum infantis protrahere, quoniam sic puerum exponimus ad periculum mortis absque baptismo." Catechismi nn. 1 et 2 ita docent, sed minus expresse.

Catechismus Maior PP. S. Pii X: 561. Q. Quando infantes ad ecclesiam ferendi sunt ut baptizentur? R. Infantes ad ecclesiam ferendi sunt ut baptizentur quantum primum. 562. Q. Quare tanta anxietas de baptismo puerorum? R. Maximam anxietatem habere debemus de baptismo puerorum quia, propter eorum teneram aetatem, exponuntur ad multa pericula mortis, et sine baptismo salvi esse nequeunt. 563. Q. Peccant ergo parentes qui ex negligentia sinunt eorum infantes mori sine baptismo, vel qui baptismum protrahunt? R. Etiam, patres et matres qui sinunt liberos suos mori sine baptismo graviter peccant, quia privant liberos suos vitae aeternae; et ei quoque graviter peccant qui baptismum diu protrahunt, quia exponunt eos ad periculum moriendi sine baptismo.... 566. Q. Estne baptismus necessarius ad salutem? Baptismus est absolute necessarius ad salutem, Dominus enim Noster expresse dixit: “Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest videre regnum Dei.” Catechismus Minor (pro pueris) ita docet, sed minus expresse.

Et alii quoque sic docent.

Conclusio:

Etiamsi doctrina “limbi puerorum” non de fide sit, nihilominus tam sententia communis certaque quam doctrina catholica et tenenda esse videtur. Ideo, doctrina huic opposita est saltem offensiva piarum aurium, temeraria ac iniuriosa scholis catholicis, sed fortasse graviorem errorem sapiens.

Vide:
De Erroribus Novi Catechismi--Primae parti objectiones et responsa.
De Erroribus Novi Catechismi--Commentum ad Primam Partem.

3 comments:

Anonymous said...

Any chance of having this and the other posts on the Catechism in English?

Don Paco said...

Yes. The following post is essentially an English translation: http://iteadthomam.blogspot.com/2006/05/disputed-question-on-limbo-positive.html

Enjoy.
-FJR.

Anonymous said...

Very kind, thanks