I. Gratias tibi refero propter haec exempla quae tu tam benigniter nobis praebuisti, haud dubium est quin diu profundeque meditatus sis his de rebus. Pariter autem, mea saltem sententia, haud dubium est quin hae res notae erant et theologis qui catechismum renovavit et papae qui eundem approbaverit, vulgaverit.
-Distinguo. Tam doctrinam de notis theologicis quam consensum patrum, theologorum, fideliumque necnon sententias Magisterii Ecclesiastici de sorte eorum qui sine baptismo abierunt, et Cardinali Schönborn (idest, editori Novi Catechismi) et PP. Joanni Paulo II notae erant—concedo. Ei easdem doctrinas credent—nego.
Probo. Cardinalis Schönborn et PP. Joannes Paulus II sunt inter adhaerentes “Novae Theologiae” (gallice, “La Nouvelle Theologie”). Unum ex primis principiis huius theologiae est locos theologicos ita reinterpretare ut eius consensus auctoritasque destruantur et sic doctrinae quae super hos locos fundantur minus certae videantur—cf. libellum ab Hans Urs Von Balthasar scriptum, et ab ipso Cardinale Schönborn praefatum, nomine “Schleifung der Bastionen: Von der Kirche in Dieser Zeit” (Demolitio Castellorum: De Ecclesia in Hoc Tempore). Adhaerentes istae Novae Theologiae, etiam si doctrinas stricte fide divina credendas credant, plures tamen doctrinas catholicas assensu religioso tenendas (vide notas theologicas) vel reiciunt vel ignorant vel tergiversantur vel nove reinterpretantur. Notas igitur Theologicas, ut prius docebantur in Ecclesia, minime tenere volunt. Et ipsum consensum patrum, theologorum, fideliumque “de-construunt,” arguendo contra eorum unanimitatem (vide infra explicationem notionis “consensus” in theologia traditionali catholica). Sic, fundamentum theologiae traditionalis destruentes, novitates doctrinales in theologiam mittunt. (P. Garrigou-Lagrange articulum optimum de nova theologia gallice scripsit: "La Nouvelle Théologie: Où va-t-elle?."
II. Quos credo non tantum novam doctrinam promulgare quantum confirmare nullam esse salutem praeter Christum cuius misericordiae concredendae sint animae omnium defunctorum.
-Distinguo. Novam doctrinam in Novo Catechismo promulgare (lege, “definire”) noluerunt—concedo. Firmiter assere nullam esse salutem praeter Christum et Ecclesiam sensu antiquo et vero quo in Concilio Florentino et alibi invenies—nego.
Probo. Concilium Oecumenicum Florentinum “firmiter credit, profitetur et praedicat, 'nullos extra catholicam Ecclesiam exsistentes, non solum paganos', sed nec Judaeos aut haereticos atque schismaticos, aeternae vitae fieri posse participes; sed in ignem aeternum ituros, 'qui paratus est diabolo et angelis eius' (Mt 25, 41), nisi ante finem vitae eidem fuerint aggregati: tantumque valere ecclesiastici corporis unitatem, ut solum in ea manentibus ad salutem ecclesiastica sacramenta proficiant, et ieiunia, eleemosynae ac cetera pietatis officia et exercitia militiae christianae praemia aeterna parturiant. 'Neminemque, quantascumque eleemosynas fecerit, etsi pro Christi nomine sanguinem effuderit, posse salvari, nisi in catholicae Ecclesiae gremio et unitate permanserit' (Decretum pro Iacobitis; vide Denzinger 714 [1351]).”
Nullus autem eorum qui adhaerunt Novae Theologiae hoc ad verbum credit. Hoc est una ex doctrinis (etiam, unum ex dogmatibus) quae nove interpretare cupiunt. Alterum enim principium Novae Theologiae est modernismum quantum possibile in theologiam catholicam accomodare. Modernismus autem omnes acatholicos “bonae voluntatis” salvos esse ponit. Ergo, et adhaerentes Novae Theologiae hoc saltem sperare volunt (cf. praesertim Hans Urs Von Balthasar “Was dürfen wir hoffen?” ubi auctor rhetorice percontat “An sperare audemus omnes homines salvos esse?” Et respondet affirmative.) Ei saltem concedere volunt extra ecclesiam nullam salutem esse (hac enim doctrina de fide est). Sed ut hoc dogma nove reinterpretari possit et sic videatur merus flatus vocis esse, id ad veritatem modernarum aurium minus offensivam reducere student—e.g., ad has veritates: “Nullam esse salutem praeter Christum,” vel “Nullam esse salutem nisi PER Christum,” quasi dicens acatholicos “per Christum” salvari posse. Sed falsitas huius interpretationis probatur ex locis theologicis, qui firmiter testantur quoniam ei qui extra ecclesiam moriuntur salvari nequeunt (quod post paucos dies demonstrare cogitabam). Et si extra ecclesiam vere nulla salus, minime tunc salutem OMNIUM defunctorum sperare possumus, quia manifeste non omnes moriuntur intra ecclesiam.
III. Mihi mirum est quod tu memoravisti Originem qui, nisi fallor, credidit omnes etiam diabolum et angelos eius salvi servati fore, quae doctrina graece vocatur apokatastasis . Lege, quaeso, quod scripsit in libro De Principiis 2. 10. 6-8 "quanto magis intellegendum est medicum nostrum deum volentem diluere vitia animarum nostrarum, quae ex peccatorum et scelerum diversitate collegerant, uti huiuscemodi poenalibus curis, insuper etiam ignis inferre supplicium his, qui sanitatem animae perdiderunt?" Re vera vis tu Origena nitier? Et Tertulliano? Iste Montanista??
-Distinguo. Origines et alii qui primis saeculis Ecclesiae libros de re theologica scripserunt aliquas doctrinas heterodoxas docuerunt—concedo. Hoc destruxit argumentum ex consensu patrum—nego.
Probo. Licet hi non sint “Patres ecclesiae” sensu stricto, sed “Antiqui Scriptores Ecclesiastici” tantum (quia aliquas doctrinas heterodoxas docuerunt), si tamen cum Patribus (sensu stricto) consentiunt, argumentum ex consensu Patrum roborare possunt. Unde theologi scholastici eorum sententias inter testimonia Patrum computare solent. (Cf. Patres Societatis Jesu in Hispania Professores, Sacrae Theologiae Summa, Vol. 1, p. 756-766.)
IV. Scripseras: <
-Distinguo: Haec sententia est vera—concedo. Interpretationem—nego.
Probo. Haec sententia ait de episcopis in “conferentiis episcoporum” et in “conciliis particularibus,” quae doctrinas infallibiliter definire nequeunt. Concilium autem Tridentinum est Concilium Oecumenicum sive Universale. Est ergo capax infallibiliter definiendi.
V. [Scripseras:] <
-Distinguo: Eum cui datae sunt claves regni caelorum audiendum est–concedo et firmiter profiteor. Catechismus Novus vocem eius cui datae sunt claves regni caelorum repraesentat—firmiter nego.
Probo. Finis Novi Catechismi (sicut et Concilii cuius Catechismus est) nihil aliud fuit quam antiquam fidem Catholicam ad hujus aetatis morem componere. PP. Joannes Paulus II novas doctrinas definire noluit, sed antiquas doctrinas nove exprimere voluit. Novum Catechismum ut dogmatice tenendum non praentendit, sed practice tantum, ut “regula ad fidem docendam,” intendit (cf. Fidei Depositum). Cum ergo eum non infallibiliter proclamavit, nihil prohibet ut hic Catechismus a precisionibus theologicis doctrinarum antiquarum aberret.
Conclusio: Si mihi audire noles, sic fiat. Sed audi saltem eum qui claves regni caelorum exercet cum definit:
“Illorum autem animas, qui in mortali peccato vel cum solo originali decedunt, mox in infernum descendere, poenis tamen disparibus puniendas.” (Concilium Oecumenicum Florentinum; vide Denzinger 693 [1306].)
Vale, valete!
Vale et tu.
Vide:
De Erroribus Novi Catechismi--Prima pars.
De Erroribus Novi Catechismi--Commentum ad Primam Partem.
No comments:
Post a Comment