Friday, May 05, 2006

Notae Theologicae


Share/Bookmark
(For an English version of this post, click here.)

Revera, fere omnes controversiae theologicae hodiernae ad theologiam fundamentalem reduci possunt! “Notas theologicas” (seu “valores” seu “gradus doctrinarum ecclesiae”) dissere debemus iuxta manuale patrum Societatis Iesu olim in Hispania Professores, Sacrae Theologiae Summa (Matriti: Biblioteca de Autores Cristianos, MCMLII; p. 7-8). Vide etiam: Ludwig Ott, Fundamentals of Catholic Dogma, Intr., § 8, “The Theological Grades of Certainty”; Encyclopaediam Catholicam, articulo De censuris theologicis; et Joannis a Turrecremata, Summam de Ecclesia, L. 4, pars 2, cap. 8-12, cuius textus mox in hoc blogo invenies. (Hac submissio lingua anglica verti, hic.)


A. Credenda assensu fidei divinae:

1) Doctrina de fide, quae est triplex:


  • a. Doctrina de fide divina, simpliciter loquendo, quae in verbo Dei scripto vel tradito continetur: e.g., Christus descendit ad inferos. Doctrina his contraria error in fide vocatur.

  • b. Doctrina de fide divina et catholica, quae in verbo Dei scripto vel tradito continetur et ab Ecclesia sive sollemni iudicio sive ordinario et universali magisterio tamquam divinitus revelata credenda proponitur: e.g., Foeminae sacramentum ordinis suscipere non possunt (vide Joannes Paulus II, Inter Insigniores). Doctrina contraria: haeresis.

  • c. Doctrina de fide divina et catholica definita, quae in verbo Dei scripto vel tradito continetur et ab Ecclesia sollemni iudicio, idest, magisterio suo infallibili, modo extraordinario exercito, sive in concilio oecumenico sive per Romanum Pontificem ex cathedra loquentem, tamquam divinitus revelata credenda proponitur: e.g., Immaculata Conceptio Beatae Mariae Virginis. Contraria: haeresis.

2) Doctrina fidei proxima, idest veritas quae unanime fere consensu theologorum in verbo Dei scripto vel tradito continetur: e.g., Votum Baptismi ad salutem sufficit. Contraria: proxima haeresi vel errori in fide seu haeresim sapiens.

B. Tenenda assensu fidei ecclesiasticae:*


3) Doctrina de fide ecclesiastica, idest veritas non formaliter revelata, quae per magisterium ecclesiasticum infallibiliter proponitur: e.g., Anima est forma corporis. Contraria: error in fide ecclesiastica. (N.B. Non omnes theologi traditionales has veritates “de fide ecclesiastica” vocant.)

C. Tenenda assensu religioso:*


4) Doctrina catholica, idest veritas quae in tota Ecclesia docetur, non tamen infallibiliter proponuntur, scilicet ea quae Romani Pontifices expresse in encyclicis et in aliis huiusmodi documentis, docere volunt; e.g., Beata Maria Virginis est mediatrix omnium gratiarum. Contraria: error in doctrina catholica.


5) Doctrina theologice certa, idest veritas quae in scholis theologicis certo agnoscitur tamquam necessario connexa cum revelatis: e.g., Deus omnia futura, etiam contingentia, scit. Contraria: error in theologia.


6) Sexto loco est duplex genus doctrinarum:


  • a. Doctrina tenenda, idest veritas proposita a Congregationibus romanis, quae tamen propositio speciali approbatione Romani Pontificis non gaudet: e.g., Primum Evangelium a Sancto Matthaeo vere scriptum est. Contraria: temeraria.

  • b. Sententia communis, idest veritas quae communi theologorum consensu in scholis ut bene fundata proponitur: e.g., Susceptio Dominici Corporis peccata venialia remittit. Contraria: in scholas catholicas iniuriosa seu falsa in theologia.

*Notandum quod, licet tantum doctrinae de fide divina credendae sint, aliae tamen aliter tenendae sunt.

D. Credibilia sed non Stricte Credenda:


7) Sententia pia, quae a sensu religioso fidelium creditur: e.g., Beata Maria Virginis est sponsa Spiritus Sancti. Contraria: scandalosa seu male sonans seu offensiva piarum aurium.


8) Opinio theologica seu sententia probabilis: e.g., Si homo non pecasset, Filius Dei homo factus non fuisset. Contraria: tuta.


9) Sententia tolerata, quae licet male fundata sit, tamen ab Ecclesia toleratur: e.g., Deus "scientiam mediam" futurorum contingentium habet (iuxta Molinam).


Post a Comment