Monday, May 29, 2006

Omnes imitandi, nemo imitandus... (Ex Grege Latine Loquentium)


Share/Bookmark
Ioannes Oleastrensis consociis suis sdp.

In Grege Latine Loquentium suffragium fit de hac sententia:

OMNES IMITANDI, NEMO IMITANDVS.

Idest, "licet latinitas omnium auctorum imitanda sit, latinitas nullius (v.g. Ciceronis) imitanda est."

Sententia quae suffragio proponitur duabus constat propositionibus quae invicem opponuntur et contrariae mihi videntur, secundum veteris scholasticae logicae denominationem. Nunc autem contrariae propositiones, veritate respecta, ita se habent ut ambae simul verae esse non possint, falsae autem possint. Falsum enim est 'omnes imitandos esse', idemque falsum 'neminem imitandum'. E contra, propositiones particulares affirmativae 'aliqui imitandi sunt', 'aliqui imitandi non sunt', mihi veritati concordes videntur. Sunt certe qui imitatione digni videantur, alii vero indigni. Sic Socrates concives interrogans suos, ut ab eis veritatem ratione duce extorquere possit, imitatione dignus videbatur, eumque iuvenes imitare conabantur, ut ipse Socrates apud iudices declaraverat: 'pollakis emé mimountai' (Cf. Plat. Apol. Soc. 23c) Singillatim acceptae, propositiones contrariae quae sententiam suffragio propositam continent falsae sunt, mea quidem opinione. Nec coniunctio earum falsitatem in veritatem mutare potest.

Valete.


Franciscus Portudivitensis altero hispanico in grege, idest Ioanni Oleastrensi spd

Recte cogitas, Joannes. Vivat Scholastica inter hispanicos!

... Sed contra, logica scholastica traditionalis distinguit inter suppositionem "absolutam" (seu abstractam sive collectivam) et suppositionem "personalem" (seu individualem). Ecce explicatio Cardinalis Zigliarae, O.P. (1833-1893) in magno opere eius, Summa Philosophica, vol. 1 (p. 50):


"Suppositio universalis est, 'acceptio termini pro conceptu experimente rem pluribus communem, ut homo'. -- Sed animadverte quod homo (et idem dicito de aliis universalibus) potest accipi et simpliciter pro natura abstracte sumpta, prout nempe significat 'animal rationale', et pro suppositis seu individuis humanis, Petro, Paulo, Antonio, etc.: quod ex adjunctis dignoscitur. Ita, si dicam, 'homo est animal rationale', sumitur 'homo' in utroque sensu; at si dicam, 'omnis homo moritur', homo sumitur pro individuis: non enim moritur natura humana universaliter accepta, sed accepta ut in individuo existens. Suppositio priori sensu dicitur 'universalis absoluta'; posteriori dicitur 'universalis personalis'."


Ergo, in prima parte sententiae "omnes imitandi, nemo imitandus," subjectum "omnes" accipi potest cum suppositione absoluta seu abstracta sive collectiva, idest, ut significans totum collectivum auctorum latinorum et non singulos auctores. Subjectum vero secundae partis "nemo", quod "non omnes" interpretatur, cum suppositione personali seu individuali potest accipi, ut significans singulos auctores latinos, et non totum collectivum auctorum. Itaque non est necesse dicere quod hae duae sententiae (vel duae partes unius sententiae) sint contrariae vel contradictoriae.

Falsitas autem sententiae (saltem secundae partis) facile demonstratur per exempla. Omnis enim disciplina habet proprium exeplum et regula, ut per se patet in disciplinis ecclesiasticis. Latinitas enim Bibliae Vulgatae et Sacrae Liturgiae Romanae imitanda est in precibus. Latinitas Patrum latinorum, praesertim SS. Hieronymi, Augustini, Ambrosii et Gregorii Magni, imitanda est in exegesi, in sermonibus et in homiliis. S. Thomas etiam imitandus est in philosophia et theologia scholastica. Latinitas Codicis Iuris Canonici imitanda est in rebus canonicis, etc., etc.

Vale et tu.

No comments: