Friday, May 26, 2006

De latinitate in monasteriis (Ex Grege Latine Loquentium)


Share/Bookmark
Andreas spd Thomae.

Tua pace, si licet paululum hac de questione philosophari: cultus linguae, cuiuscumque linguae, spectat loquelam humanam quae pertinet ad os atque adaures. Loquela, per se, non pertinet ad oculos, id est, ad paginam scriptam. Quamvis studium litterarum magnopere adiuvat cultum linguisticum, per se, omnis lingua pendet ab auribus et a voce viva. Lingua quae tantummodo ad legendum vel scribendum adhibetur, aliquantulum dormitat, sine illo fundamento orationis (nota bene: dicitur "oratio" vel "orator" propter "os, oris").

His dictis, timeo non esse iam ullum coetum ecclesiasticum in toto terrarum orbe ubi cultus linguae latinae viget. Huc illuc, alius vel alius colit linguam latinam, privatim, sed nullum habemus iam ordinem religiosum ubi usus linguae latinae pergit, non tantummodo in celebrationibus liturgicis vel in breviario ceterisque exercitiis spiritualibus, sed etiam uti sermo prorsus communis aptus ad omnem studium, omnemque confabulationem cuiuscumque generis, tum in cotidianis laboribus tum in colloquiis sive privatis sive publicis tum in commercio epistularum, in apellationibus telephonicis, etc. Sola consociatio quae talem sibi proposuit finem est
Familia Sancti Hieronymi, de qua tibi fortasse placeret legere. Apud situm interretialem vide Constitutionem huius consociationis canonicae.

Vale.


Thomas Andreae s.p.d.

Recte dicis apud monachos usum linguae Latinae in rebus liturgicis esse, hoc est eos Latine orare. Iesuitae autem Latine scribere sciunt. Deest ordo catholicus, cuius participes inter sese Latine colloquuntur. Hoc soli ii privatim faciunt, quos "activistas" vere nominamus, ut Pater Caelestis Eichenseer aliique, qui ab eo profecti eius rationem sequuntur. Ego autem, si monachus essem, cum aliis coenobîtis Latine colloqui conarer et usum linguae Latinae a scriptis abstraherem et ad colloquia cottidiana traducerem, ut tota vita coenobiâlis Latina fieret. Quapropter monachorum maxime mihi placet Reginaldus Foster, qui diem noctemque in rebus Latinisita versatur, ut non solum Latine scribat scriptaque corrigat sed etiam loquatur. Idem quotannis tempore aestivo conventûs institutionesque Latine loquendi Romae agit; quibus ego conventibus, quod tempus defuit, nondum adfui; sed ab eis, qui intererant, eum optime Latine loqui accepi.

Cura, ut valeas!
Thomas tuus.

1 comment:

Till Kulawik ("égistho énoble") said...

mea notio: indicicem facere omnium inscriptionum hominum volentium latine colloqui.

meus blog (latine scriptus):
egisthoenoble.blogspot.com
mea inscriptio (msn):
egisthoenoble@hotmail.com

égistho énoble