Friday, May 26, 2006

Utrum sint Iesuitae latine loquentes? (Ex Grege Latine Loquentium)


Share/Bookmark
Thomas omnibus in Grege Latine Loquentium s.p.d.

Ad complures ordines Germanos epistulas interretiales misi et monachos sciscitatus sum, qui apud eos usus Latinitatis esset. Ordines contemplativi, qui dicuntur, sese Latine orare responderunt. At duas epistulas inter se contrarias ab Iesuitis accepi. Ad primam meam epistulam, quae Germanice scripta erat, Iesuitae apud se Latinitatem iacere responderunt et ad vitam suam in lingua Latina momenta esse maxima negaverunt. Haec omnia, quae compereram, et ad Gregem Latine Loquentium et exemplar epistulae meae ad Iesuitas misi. Tum praeter opinionem alteram epistulam ab Iesuitis accepi et eam quidem Latine conscriptam, quibus apud sese Latinitatem esse aliquo loco et numero contenderunt. Ecce textus epistulae latine conscriptae:

Societas Iesu non est quidem fundata ut Latinitatem in Ecclesia catholica excoleret, sed fidem ut promoveret in christianis. Illa nihilominus in aetate, qua dicta Societas nata est, ubique in Ecclesia adhuc vigebat immo florebat usus linguae Latinae, ideoque etiam documenta fundamentalia ordinis Latine conscripta sunt, et per saecula usque ad hunc diem omnes Societatis, vel saltem fere omnes, textus officiales Latine compositi sunt. Unde sequitur usum huius pervenerabilis linguae etiam in Iesuitarum ordine omnino non cecidisse in desuetudinem, econtrario florere et prosperare.

Vale!
Patres e Societate Iesu.

Qua de re quid cogitandum est? Iesuitaene opinionem suam semper commutant et ad ea, quae audire volumus, applicant? Quae cum ita sint, ego, si monachus essem, Iesuita esse nollem. Multo magis mihi placent coenobitae Latine orantes.


-Franciscus Thomae s.p.d.

Hoc tantum scio: "Non cum Iesu itis si cum Iesuitis itis."

Vale.

No comments: