Thursday, May 25, 2006

De Erroribus Novi Catechismi -Commentum ad Primam Partem.


Share/Bookmark Rectissime scribebas, Francisce :

Quando autem de erroribus Novi Catechismi loquebar, tres "doctrinas saltem temerarias" in mente habebam :

A. De spe salutis pro infantibus mortuis sine Baptismo;
B. De spe salutis pro omnibus qui sunt extra ecclesiam;
C. De libertate religiosa (publica) etiam paganorum et idololatrae quicivitatem catholicam incolunt.

Secunda autem et tertia propositiones maioris momenti mihi videntur esse in quantum (ut aiunt scolastici!) ad multitudinem hominum quotidie pertinent necnon ad quaestionem veritatis. Si nulla enim est veritas, qua de causa inquirunt tot homines quid sit verum vel falsum in rebus scientificis, historicis cet.? Si quid verum est, praecipue quoad Deum atque vitam futuram, quomodo fieri potest ut veritas non maius momentum ac iura habeat quam error? Socrates de hac re multa iam dixit, suo tempore! De eadem re, Ecclesia perfecte atque definite iudicavit ab initio atque temporibus hodiernis, documentis etiam solemnibus Summorum Pontificum (videlicet Quanta cura vel Syllabus a Pio IX divulgata). Attamen, quisquis de his rebus curat, omnino catholicum esse eum oportet atque integrae fidei studiosissimum, nec tantum christianum, sensu lato, vel deistam, spiritualistam cet. Quaestio Catechismi pertinet tantum ad homines quibus disputationes theologicae pondus quoddam habent, propterea quod ad vitam aeternam et ad salutem adtinent. Si quis de salute aeterna non curat aut "salutem" nihil esse censet nisi modum dicendi Ecclesiae, sicut symbolum regni, pacis, humanitatis vel aliquid simile, quid interest disputare de definitionibus theologicis? Hae nugae sunt! At, ut bene scis, Francisce strenue, inter catholicos ipsos, permulti sunt hodie qui a distinctionibus antiquissimis atque definitionibus classicis abhorrent quia veritatem dogmaticam nimis severam esse iudicant! Itaque, facilius est iterum atque iterum clamare, urbi et orbi, "Deus est amor" vel "conscientia humana" regula rerum est suprema. Ut aliis verbis dicam, si universi homines iam salvi facti sunt eo quod Deus eos amat, quid necesse est Catechismum non solum legere, verum etiam... conscribere? Pudor maximus multos homines, de illis rebus, tenet qui sentiunt in quaestionibus illis theologicis, aliquid inesse "obscaeni"!


Gratias tibi ago pro commento. De his duabus rebus post paucos dies scribam.
-Franciscus.


Vide:
De Erroribus Novi Catechismi--Prima pars.
De Erroribus Novi Catechismi--Primae parti objectiones et responsa.

1 comment:

Don Paco said...

Unde dixi "saltem" temerarias, quia argui potest eas graviorem errorem sapere.